• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

IX.

[1] Igitur, ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae vivacitatis animavit, quam incolatui fructui dominatui totius suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque vestivit, cuius munditias amat, cuius castigationes probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget, totiens dei res? [2] Absit, absit, ut deus manuum suarum operam, ingenii sui curam, adflatus sui vaginam, molitionis suae reginam, liberalitatis suae heredem, religionis suae sacerdotem, testimonii sui militem, Christi sui sororem, in aeternum destituat interitum. [3] Bonum deum novimus: solum optimum a Christo eius addiscimus. Qui dilectionem mandat post suam in proximum, facit et ipse quod praecipit: diligit carnem tot modis sibi proximam; [4] etsi infirmam, sed virtus in infirmitate perficitur; etsi imbecillam, sed medicum non desiderant nisi male habentes; etsi inhonestam, sed inhonestioribus maiorem circumdamus honorem; etsi perditam, sed Ego inquit veni ut quod periit salvum faciam; etsi peccatricem, sed Malo mihi inquit salutem peccatoris quam mortem; etsi damnatam, sed Ego inquit percutiam et sanabo. [5] Quid ea exprobras carni quae deum expectant, quae in deum sperant? Honorantur ab illo quibus subvenit. Ausim dicere, si haec carni non accidissent, benignitas gratia misericordia, omnis vis dei benefica, vacuisset.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung