• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XIII.

[1] Si parum universitas resurrectionem figurat, si nihil tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam desinere dicantur, nec redanimari sed reformari existimentur, accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen, siquidem animalis est res, et vitae obnoxia et morti. [2] Illum dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. [3] Quid expressius atques signatius in hanc causam, aut cui alii rei tale documentum? Deus etiam in scripturis suis, Et florebis enim inquit velut phoenix, id est de morte, de funere, uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse. [4] Multis passeribus antestare nos dominus pronuntiavit: si non et phoenicibus, nihil magnum. Sed homines semel interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung