• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XVII.

[1] Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat. [2] Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probavimus, habentem proprium genus substantiae soliditatis per quam quid et sentire et pati possit: nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. [3] Dedi igitur adversario dicere, 'Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis'. Immo et eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire: [4] quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit: habet enim de suo solummodo cogitare velle cupere disponere, ad perficiendum autem operam carnis expectat. [5] Sic itaque ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et voluntatis. [6] Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret anima ad perfectionem iudicii, de istis iudicanda in quae agenda sola suffecerat. [7] Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene quemadmodum nec ad agendum perfecte. [8] Idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium sicut prior induxit admissum, expectans tamen et carnem ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. [9] Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit: alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung