XX.
[1] Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia prophetas per imagines contionatos: quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent ex quibus imagines deliniarentur. [2] Atque adeo si omnia figurae, quid erit illud cuius figurae? Quomodo speculum obtendes si nusquam est facies? Adeo autem non omnia imagines sed et veritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur. [3] Nam et virgo concepit in utero non figurate, et peperit Emmanuelem, nobiscum deum [Iesum], non oblique: etsi oblique accepturam virtutem Damasci et spolia Samariae, sed manifeste venturum in iudicium cum presbyteris et archontibus populi. [4] Nam et tumultuatae sunt gentes in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israelis: adstiterunt reges terrae, Herodes, et archontes congregati sunt in unum, Annas et Caiaphas, adversus dominum et adversus Christum eius: [5] qui et tanquam ovis ad iugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem, sine voce, sic non aperuit os suum, dorsum suum ponens ad flagella et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum iaculis: deputatus etiam inter iniquos, perfossus manus et pedes, sortem passus in vestimento et potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis adpretiatus a proditore. [6] Quae hic figurae apud Esaiam, quae imagines apud David, quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem eius per parabolas profatos? Aut numquid nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum, nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus? [7] Quae etsi spiritaliter quoque interpretari solemus secundum comparationem animalium vitiorum a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta sunt ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse, salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: [8] ut cum exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis et Idumaeae et Carthaginensium navium, et cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant. [9] Quis haec interpretabitur magis quam recognoscet? res in litteris tenentur, litterae in rebus leguntur. Ita non semper nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.