• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXV.

[1] Etiam in Apocalypsi Iohannis ordo temporum sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia antichristus cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, [2] atque ita diabolo in abyssum interim religato primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igni dato universalis resurrectionis censura de libris iudicetur. [3] Cum igitur et status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent, adparet aut tunc adimpleri totum quodcunque nobis a deo repromittitur, et vacat quod hic iam ab haereticis vindicatur, aut, si et agnitio sacramenti resurrectio est, salva utique illa creditur quae in ultimo praedicatur: [4] et sequitur ut eo ipso quod haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praeiudicetur: quia, si nulla tunc adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis vindicaretur: cum vero et in ultimum tempus edicitur corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis <adnuntiatur. [5] Cur enim iterum> adnuntiaretur resurrectio eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc sub omni clausula temporum? [6] Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy