• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXVIII.

[1] Scimus autem sicut et vocibus ita et rebus prophetatum: tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. Cum Moyses manum in sinum condit et emortuam profert, et rursus insinuat et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit? [2] Siquidem trina virtus dei per illa trina signa denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quanquam formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita omnem sanguinem exsecutura iudicio. [3] De quo apud eundem propheten, Quoniam et vestrum, inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis, et de mahu hominis et de manu fratris exquiram eum. [4] Porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod ultionis nomine reposcetur et exquiretur. Neque enim vindicari poterit quod omnino non fuerit: erit autem dum restituitur, uti vindicetur. In carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem praedicatur, sine qua non erit sanguis. Caro suscitabitur, ut sanguis vindicetur. [5] Sunt et quaedam ita pronuntiata ut allegoriae quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius simplicitatis suae sitiant interpretationem, quale est apud Esaiam, Ego occidam et vivificabo. Certe postea quam occiderit vivificabit: ergo per mortem occidens per resurrectionem vivificabit. [6] Caro est autem quae occiditur per mortem: caro itaque et vivificabitur per resurrectionem. [7] Certe si occidere carni animam eripere est, vivificare, contrarium eius, carni animam referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem erepta referenda est per vivificationem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung