• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXXI.

[1] Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. [2] Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset, resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, manifestus est de corporum interitu labefactans fiduciam resurrectionis: ita et deus eam restruebat fidem quam populus destruebat. [3] Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. [4] Ad hoc enim et alibi prophetes, Exibitis----de sepulchris----velut vituli de vinculis soluti et conculcabitis inimicos: et rursus, Gaudebit cor vestrum et ossa vestra velut herba orientur----quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. [5] in summa, si proprie in Israelis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo verum et omnibus gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? [6] De omnibus enim dictum est, Vivent mortui et exsurgent de sepulchris: ros enim qui a te, medela est ossibus eorum. [7] Item alibi, Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? Cum praeterire coeperit habitus mundi huius: [8] supra enim, Quemadmodum caelum novum et terra nova quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. [9] Tunc ergo et quod subiecit implebitur, Et exibunt----utique de sepulchris----et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis eorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni----scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung