• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXXVII.

[1] Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, et ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, sed ad vivificandum scilicet. [2] Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum, Verba quae locutus sum vobis spiritus sunt, vita sunt: sicut et supra, Qui audit sermones meos et credit in eum qui me misit habet vitam aeternam et in iudicium non veniet sed transiet de morte in vitam. [3] Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit quia et sermo caro est factus, proinde in causam vitae adpetendus, et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. [4] Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urgens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. [5] Igitur conversus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos, Caro ait nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem? Quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil prodest aliud tamen ei prodesse possit. Spiritus prodest, vivificat enim: caro nihil prodest, mortificatur enim. [6] Itaque secundum nos magis conlocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit et quid non prosit, pariter illuminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae vivificatorem: [7] Veniet enim inquit hora cum mortui audient vocem filii dei et qui audierint vivent. Quid mortuum nisi caro? Et quid vox dei nisi sermo? Et quid sermo nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus quod factus est ipse, et ex morte quam passus est ipse, et ex sepulchro quo inlatus est ipse? [8] Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient filii dei vocem, et procedent qui bona fecerunt in vitae resurrectionem, qui mala in resurrectionem iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sunt in monumentis nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula: [9] siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. [10] Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy