• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XLI.

[1] Eandem adhuc sententiam exsequitur remunerationes vexationibus praeferens: Scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissolvatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis: id est, pro hoc quod dissolvetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. [2] Meminerat evangelicae definitionis, Beati qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam, quia illorum est regnum caelorum. Non tamen carnis restitutionem negavit si compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur cui dissolutio reputatur, scilicet carni: [3] sed quia domum dixerat carnem, eleganter voluit et in mercedis comparatione vocabulo domus uti, ipsi domui quae dissolvetur per passionem meliorem domum repromittens per resurrectionem. Nam et dominus multas mansiones quasi domos apud patrem repromittit. [4] Quanquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere: [5] divisionem enim facit apostolus cum subicit, Nam et in hoc gemimus, domicilium nostrum quod de caelo est superinduere desiderantes, siquidem et exuti non nudi inveniemur: id est, ante volumus superinduere virtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. [6] Huius enim gratiae privilegium illos manet qui ab adventu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thessalonicensibus scribit: [7] Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini, non praeveniemus eos qui dormierunt: quoniam ipse dominus in iussu et voce et tuba dei descendet de caelo: et mortui in Christo resurgent primi, dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Christo et ita semper cum domino erimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy