• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XLV.

[1] Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentias seductionis, renovari autem spiritu sensus et induere novum hominem qui secundum deum conditus est in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendant, id est carni. [2] Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior: quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? [3] Ausim dicere, etiam si multo prior anima caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit: omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu anticipat: magis illud prius est sine quo priora non possunt. [4] Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero seminantur, quod docuimus in commentario animae: [5] contemporant fetu, coaetant natu: duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt dum prior neutra est. Citius est totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possumus esse, nescimus. [6] Sed apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone, enim inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera non corpora accusans. [7] De quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. [8] Irascimini autem et nolite delinquere: sol non occidat super iracundiam vestram, neque dederitis diabolo locum. [9] Qui furabatur iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, ut habeat impertire indigenti. [10] Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. [11] Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis diem. [12] Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia: [13] estote autem in alterutrum benigni misericordes, donantes invicem sicut et deus vobis donavit in Christo. [14] Igitur, qui carnem veterem hominem existimant cur non mortem sibi properant ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? [15] Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem non ad substantialem differentiam defendimus. [16] Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentias seductionis quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum, ceterum salva carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy