• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LIV.

[1] Ita de vocabulorum occasionibus plurimum quaestiones subornantur, sicut et de verborum communionibus. Nam quia et illud apud apostolum positum est, Uti devoretur mortale a vita, caro scilicet, devorationem quoque ad perditionem scilicet carnis adripiunt, quasi non et bilem et dolorem devorare dicamur, id est abscondere et tegere et intra nosmetipsos continere. [2] Denique cum et illud scriptum sit, Oportet mortale hoc induere immortalitatem, ostenditur quomodo mortale devoretur a vita, dum indutum immortalitate absconditur et tegitur et intus continetur, non dum absumitur et amittitur. [3] Ergo et mors, inquis, salva erit cum fuerit devorata. Ideo discerne pro sensibus communionem verborum, et integre intelleges. Aliud enim mors et aliud mortale: aliter itaque devorabitur mors et aliter mortale. Mors non capit immortalitatem, mortale autem capit. [4] Denique et scriptum est quod necesse est mortale hoc induere immortalitatem. Quomodo ergo capit? Dum devoratur a vita. Quomodo devoratur a vita? Dum recipitur et redigitur et includitur in ipsam. Ceterum mors merito in interitum devoratur quia et ipsa in hoc devorat. [5] Devoravit, inquit, mors invalescendo: et ideo devorata est in contentionem: Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem quod per contentionem suam devoraverat mors in interitum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung