• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

LIX.

[1] Sed futurum inquis aevum alterius est dispositionis et aeternae: igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. [2] Sedenim apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit heredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias dicens Omnis caro foenum, et alibi Et videbit omnis caro salutare dei: exitus, non substantias, distinxit. [3] Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum quae igni destinatur, et omnis caro videbit salutare domini quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. [4] Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae et solam sibi reservare quae visura sit domini salutare. [5] Sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de nationibus fallimur, et aliae quidem sunt crediturae aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? [6] Sed et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus obfulsit: et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt: nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne de anima. [7] Sicut ergo easdem nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mercede disiungit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité