• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

LXI.

[1] Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? Cur non potius ad praedicandum deum, et etiam hominibus antistes? Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. [2] Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum, cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? Denique et edentulos et audi et vide, ut honorem oris et organum dentium quaeras. [3] Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis qua potuum defluxus colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant quem pigrior sexus discutere non sufficit? [4] Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et quorum volunt et qualiter volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae resurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem et potus sitim et concubitus genituram et operationis victum. Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad subsidia vitae neque generis subparatura gravis erit membris. [5] Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit: quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur: iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivet homo sed in dei verbo. ecce virtutis futurae liniamenta. [6] Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii, quot virgines Christi maritae, quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi! [7] Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem magis tunc ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consuevimus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung