• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Polykarp von Smyrna (69-155) Epistula ad Philippenses The Epistle of S. Polycarp to the Philippians (Loeb)

XI.

1. Nimis contristatus sum pro Valente, qui presbyter factus est aliquando apud vos, quod sic ignoret is locum qui datus est ei. Moneo itaque ut abstinete vos ab omni malo. 2. Qui autem non potest se in his gubernare, quomodo alii pronuntiat hoc? Si quis non se abstinuerit ab avaritia, ab idolotatria conquinabitur et tamquam inter gentes iudicabitur, qui ignorant iudicium domini. Aut nescimus, quia sancti mundum iudicabunt? sicut Paulus docet. 3. Ego autem nihil tale sensi in vobis vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus, qui estis in principio episulae eius. De vobis etenim gloriatur in omnibus ecclesiis, quae dominum solae tunc cognoverant; nos autem nondum cognoveramus. 4. Valde ergo, fratres, constristor pro illo et pro coniuge eius, quibus det dominus paenitentiam veram. Sobrii ergo estote et vos in hoc; et non sicut inimicos tales existimetis, sed sicut passibilia membra et errantia eos revocate, ut omnium vestrum corpus salvetis. Hoc enim agentes vos ipsos aedificatis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
The Epistle of S. Polycarp to the Philippians (Loeb)
Übersetzungen dieses Werks
Der Brief des Polykarp von Smyrna an die Gemeinde von Philippi (BKV) vergleichen
The Epistle of Polycarp to the Philippians vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Introductory Note to the Epistle of Polycarp to the Philippians

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung