I
1. Postquam perscripseram librum hunc, venit nuntius ille, qui me tradiderat huic pastori, in domum, in qua eram, et sonsedit supra lectum, et adstitit ad dexteram hic pasotr. Deinde vocavit me et hae mihi dixit; 2. Tradidi te, inquit, et domum tuam huic pastori, ut ab eo protegi, inquit, ab omni vexatione et ab omni saevitia, successum autem habere in omni opere bono atque verbo et omnem virtutem aequitatis, in mandatis huius ingredere, quae dedi tibi, et poteris dominari omni nequitiae. 3. Custodienti enim tibi mandata huius subiecta erit omniw cupiditas et dulcedo saeculi huius, successus vero in omni bono te sequitur. Maturitatem huius et modestiam suscipe in to et dic omnibus, in magno honore esse eum et dignitate apud dominum et magnae potestatis eum praesidem esse et potentem in officio suo. Huic soli per totam orbem paenitentiae potestas tributa est. Potensne tibi videtur esse? Sed vos maturitatem huius et verecundiam, quam in vos habet, despicitis.