• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

I.

[1] Ancillae Dei uiui, conseruae et sorores meae, quo iure deputor uobiscum, postremissimus omnium quidem, eo iure conseruitii et fraternitatis audeo ad uos uerba ista facere, non utique affectationi sed affectioni procurans in causa uestrae salutis.

Ea salus, nec feminarum modo sed etiam uirorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, inlato in nos et consecrato Spiritu Sancto, eius templi aeditua et antistes pudicitia est quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille qui inhabitat inquinatam sedem offensus derelinquat.

[2] Sed modo nos non de pudicitia cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique diuina praecepta, uerum de pertinentibus ad eam, id est qualiter uos incedere oporteat. Pleraeque enim ---- quod ipsum mihi utique reprehendendo in omnibus reprehendere Deus permittat ---- aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter ita ingrediuntur quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri auersione consistat nec quicquam extrinsecus opus sit, de cultus dico et ornatus dispositione. Sed enim perseuerant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem superficiem sui circumferentes quam feminae nationum a quibus abest conscientia uerae pudicitiae, quia nihil uerum in his quae Deum nesciunt praesidem et magistrum ueritatis. [3] Nam et si qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat , licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissoluat, propter ueritatem gentilium solacium appetendo cuius rei deuitat effectum. Quota denique est quae nec placere quidem extraneis concupiscat, quae non uelit idcirco se expingere ut neget appetitum, quamquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit non delinquere, attamen uelle, uel etiam nolle, attamen non denegare? Quid mirum? Peruersa sunt omnia quae a Deo non sunt. [4] Viderint igitur quae, totum bonum non obtinendo, facile et quod obtinent malo permiscent. Vos ab illis, ut in ceteris, incessu quoque diuertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis sicut pater uester qui in caelis est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Cultu Feminarum
Translations of this Work
On the Apparel of Women Compare
Über den weiblichen Putz (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy