• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

III.

[1] Nunc non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis, nec appetentibus exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant.

[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa luxuria et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?» Viderit quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si omnis gloria uana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus quia spiritalium sectatores sumus. [3] In quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur christianus in carne, sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat.

Ita quod ex omni parte in uobis uacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sancta femina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni. Certe si fuerit, non ignorare sed etiam impedire se debet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Cultu Feminarum
Translations of this Work
On the Apparel of Women Compare
Über den weiblichen Putz (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy