• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De cultu feminarum De Cultu Feminarum
Liber II

VI.

[1] Video quasdam et capillum croco uertere. Pudet eas etiam nationis suae quod non Germaniae atque Galliae sint procreatae. Ita patriam capillo transferunt. Male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite et decorum putant quod inquinant. [2] Atqui et detrimentum crinibus medicaminum uis inurit et cerebro perniciem etiam cuiuslibet sinceri humoris assiduitas reseruat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum iniuria? Quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum capiti suo mulier christiana ingeret ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salubribus usibus adhibeatur, ad quod Dei creatura prospecta est, sacrificium uideri potest. Sed enim dominus ait: [3] «Quis uestrum potest capillum atrum ex albo facere aut album ex atro?» Hae quae reuincunt Deum: «Ecce, inquiunt, pro albo uel atro flauum facimus, gratiae faciliorem». Quamuis et atrum ex albo conantur facere quas paenituit ad senectam usque uixisse. Pro temeritas! Erubescit aetas exoptata uotis: furtum conficitur. Adulescentia in qua delinquimus suspiratur; occasio grauitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus cum plus occultari studuerit, plus detegetur.

[4] Haec est aeternitas uestra de capitis iuuentute! Hanc incorruptibilitatem habemus superinduere ad domum domini quam acacia pollicetur! Bene properatis ad dominum! Bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo quibus ad finem appropinquare deforme est!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Cultu Feminarum
Übersetzungen dieses Werks
On the Apparel of Women vergleichen
Über den weiblichen Putz (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On the Apparel of Women

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung