IX.
[1] Quamobrem erga uestitum quoque et reliqua compositionis uestrae impedimenta proinde uobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest faciem quidem frugi et expeditam et simplicitate condignam diuinae disciplinae exhibere, cetera uero corporis laciniosis pomparum et deliciarum ineptiis occupare? [2] Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant, adeo si desint irritam et ingratam reddunt, uelut exarmatam et naufragam; contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. [3] Aetates denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus auocant et seueritatem appetitionibus inquietant compensantibus scilicet habitus irritamenta pro frigore aetatis. [4] Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores uestitus et cultus ne in uos admiseritis; tum si quas uel diuitiarum suarum uel natalmm uel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae, temperare saltem ab huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. [5] Quomodo etenim humilitatem quam christiani profitemur implere poteritis non repastinantes diuitiarum uestrarum uel elegantiarum usum quae tantum ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consueuit.
[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris? Quis autem prohibet uti?» Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto quasi non abutamur. «Praeterit enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant quasi non possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in collecto est». Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum? [7] Non enim et ita multi faciunt et se spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam fortem et utique permissam uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes uino et animalibus esculentis quoram fructus nulli periculo aut sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in uictus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis diuitiis atque deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum.
[8] Nos sumus in quos decucurrerunt fines saeculorum; nos destinati a Deo ante mundum in extimationem temporum, tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a domino. Nos sumus circumcisio omnium, et spiritalis et carnalis. Nam et spiritu et carne saecularia circumcidimus.
