XIII.
[1] Aliqua fors dicet: «Non est mihi necessarium hominibus probari. Nec enim humanum testimonium requiro. Deus conspector est cordis.» Scimus omnes, cum tamen quid idem per apostolum dixerit recordemur: «Probum uestrum coram hominibus appareat». Ad quid, nisi ut malitia ad uos accessum omnino non habeat et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: «Luceant opera uestra»? Aut quid nos dominus lumen terrae uocauit? Quid ciuitati super montem constitutae comparauit si non relucemus in tenebrosis et extamus inter demersos? [2] Si lucernam tuam sub modio abstruseris, in tenebris relicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, dumtaxat uerum et plenum, non amat tenebras sed gaudet uideri et ipsa denotatione sui exultat.
[3] Pudicitiae christianae satis non est esse uerum et uideri. Tanta enim debet esse plenitudo eius ut emanet ab animo in habitum et eructet a conscientia in superficiem ut et foris inspiciat quasi supellectilem suam, ut conueniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et fluxu fidei uirtus effeminari potest. [4] Ceterum, nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat; nescio an crus de periscelio laetatum in neruum se patiatur artari; timeo ceruicem ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det.
[5] Quare, benedictae, meditemur duriora et non sentiemus; relinquamus laetiora et non, desiderabimus; stemus expeditae ad omnem uim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. [6] Ne dilexeritis aurum in quo prima delicta populi Israel denotantur.
Odisse debetis quod Iudaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adorauerunt. Iam tunc aurum ignis est esca. Ceterum tempora christianorum semper et nunc uel maxime non auro sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. [7] Prodite uos iam medicamentis et ornamentis extructae prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate eandorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos uerecundia et os taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, adnectentes ceruicibus iugum Christi. Caput maritis subicite et satis ornatae eritis; manus lanis occupate, pedes domi figite et plus quam in auro placebitis. Vestite nos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae Deum habebitis amatorem.
