III.
[1] Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam quia nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putauerant illam, ante cataclysmum editam, post eum casum orbis omnium rerum abolitorem saluam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi, Noë, qui utique domestico nomine et hereditaria traditione audierat et meminerat de proaui sui penes Deum gratia et de omnibus praedieatis eius, cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandauerit quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in praedicationis delegatione
[2] Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur: proinde potuit abolefactam eam uiolentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. [3] Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi habilem diuinitus inspirari. A Iudaeis postea