XX.
[1] Sed ut nihil aliud significet Graeca uox quam principium et principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere quae dicit: Dominus condidit me in opera sua. Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit. [2] Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset: In principio deus fecit sed 'Ex principio'; non enim in materia sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici: In principio. In sophia enim primo fecit in qua cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam, et si ex materia facturus fuisset, ante in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam [et si] erat initium uiarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae sit operatio de cogitatu uiam operibus instituens. [3] Hanc et inde auctoritatem scripturae mihi uindico, quod et deum qui fecit et ea quae fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia, qui facit et quod fit et ex quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione, persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo eum operatum; proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. [4] Denique euangelium ut supplementum instrumenti ueteris adhibebo, in quo uel eo magis debuerat ostendi deus ex aliqua materia uniuersa fecisse, quo illic etiam per quem omnia fecerit reuelatur. In principio erat sermo ---- in quo principio scilicet deus fecit caelum et terram ---- et sermo erat apud deum et deus erat sermo. Omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura profiteri et non profitendo satis probauit non fuisse, quia profiteretur, si fuisset.
