XXII.
[1] Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem constituit ut, cum quid ex aliquo[quo] fit, et quod fit et unde fit referat. Fructificet, inquit, terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus: Producant aquae repentia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram per firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus: Producat terra animam uiuam secundum genus, quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus ipsorum. [2] Si ergo ex iam factis rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit, quid unde protulerit ---- quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus prolatae uideri possent ----, si tantam curam instructionis nostrae insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum, ne tanto magis ex nihilo ea uideretur operatus quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus uideretur? Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita que non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat. [3] Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae plenitudinem qua mihi et factorem manifestat et facta. In euangelio uero amplius et ministrum atque arbitrum factoris inuenio sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi: scriptum esse doceat Hermogenis officina; si non est scriptum, timeat uae illud adicientibus aut detrahentibus destinatum.