XXVIII.
[1] Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique inuisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras uolet in substantia fuisse materiae ---- cui articulo respondere debebimus suo ordine ----, etiam homini tenebrae uisibiles sunt ---- hoc enim ipsum quod sunt tenebrae uide[n]tur ----, nedum deo. Et utique si inuisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse quae ut inuisibilis latebat? Aut si hoc a deo reuelatum est, probare debet. [2] Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod inperfectum est. Certe inperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, inperfectum est. 'Certe', inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, inperfecta esse non potuit; quae inperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento; initii enim accidens est rudimentum. Terra uero, quae facta est, meruit et rudis dici; statim enim ut facta est, habuit inperfectae locum ante perfectionem.
