III.
[1] Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse, nunquam non dominum. Nullo porro modo potuisse illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid retro semper cuius semper dominus haberetur; fuisse itaque materiam semper deo domino. [2] Hanc coniecturam eius iam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse duxi, ut sciant cetera quoque argumenta intellegi quam reuinci. [3] Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in semetipso, dominum uero non semper. Diuersa enim utriusque condicio: [sed] deus substantiae ipsius nomen, id est diuinitatis, dominus uero non substantiae sed potestatis. Substantiam semper fuisse cum suo nomine quod est deus; postea dominus, accedentis scilicet rei mentio. [4] Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus est et iudex deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, quia deus semper, nam nec pater potuit esse ante filium nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem dominum faceret. Sic et dominus non ant ea quorum dominus existeret sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi seruitura fecisset. [5] Argumentari tibi uideor, Hermogenes? Nauiter scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit et suo tempore ostendit. Nam 'deus' quidem, quod erat semper, statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram, ac deinceps, quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, 'deus' solummodo ponit: Et dixit deus et fecit deus et uidit deus, et nusquam adhuc 'dominus'. At ubi uniuersa perfecit ipsumque uel maxime hominem qui, proprie dominus, et intellecturus erat dominum? et iam cognominaturus, tunc etiam 'dominus' nomen adiunxit: Et accepit deus dominus hominem quem finxit; et praecepit deus dominus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus cum et dominus. [6] Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. [7] Adiciam et ego propter non intellegentes quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem ex penitentia ipsius retorquebo aduersus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque inuenio domini nomen deo non competisse in materiam, qua libera fuerit necesse est quae originem non habendo non habuit rem, quod erat nemini debens ideoque nemini seruiens. Itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse quamdiu fuit hoc.