XL.
[1] Dicis in melius reformatam materiam, utique deterioribus, et uis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc uero composita est, et uis ex compositis incomposita praeberi? [2] Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac extructione mundi disposita iam et compta informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, [a]ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti[s] nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornata materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? [3] Certe ex illo toto erit etiam hoc quod non uenit in deformationem (et supra edidisti non totam eam fabricatam). Igitur uel hoc rude et confusum et incompositum non [in] potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari conuenit, cum a forma eius ex mutatione diuisa recesserunt.