XLIV.
[1] Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis (se tamen et a prophetis). Stoici enim uolunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel per fauos, at tu 'Non', inquis, 'pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid decor solummodo apparens et magnes lapis solummodo adpropinquans'. [2] Quid simile deus fabricans mundum et decor uulnerans animum aut magnes adtrahens ferrum? Nam et si apparuit deus materiae, sed non uulnerauit illam, quod decor animum; et si adpropinquauit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. [3] Puta nunc exempla tua competere: certe si apparendo et adpropinquando materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit et ex quo adpropinquauit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi nec adpropinquauerat. Et cui credibile est deum non apparuisse materiae uel qua consubstantiali suae per aeternitatem? Ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere, cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque apparere neque adpropinquare ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei uoluit apparere et adpropinquare.