IV.
[1] Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium in prouinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodauit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio et puluerea uolutatio, arida saginatio? Vnde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri uertex solus immunis? Vnde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a mento uolsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi Libya, et Europa, cum xysticis munditiis, quas uestire non nosti? Reuera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri?
[2] Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus heros in uirginem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis uacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem et siluicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras, si in puero, matris sollicitudinem patiens; certe iam histriculus, certe iam uirum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effeminatus, quod illi apud Sigeum strongyla seruat.
Plane postea miles est; necessitas enim reddidit sexum. De proelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum attrahit. Ceterum, si post incentiuum quoque puellam perseuerasset, potuit et nubere. Ecce itaque mutatio. Monstrum equidem geminum, de uiro femina, mox de femina uir, quando neque ueritas negari debuisset neque fallacia confiteri. Vterque habitus mutandi malus, alter aduersus naturam, alter contra salutem.
[3] Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam aliqua materna formido. Tametsi adoratur a uobis qui erubescendus est, ille scytalosagittipelliger, qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensauit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale et Omphale in Hercule prostitueretur. Vbi Diomedes et cruenta praesepia? Vbi Busiris et bustuaria altaria? Vbi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum claua foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et iubas pectinem passas, ne ceruicem eneruem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit.
[4] Sed et qui ante Tirynthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullones iam Nouianos coronandus meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut uestigia cestuum uiriis occupauit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit.
[5] Physconem et Sardanapallum tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam uestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapallo Caesarem designare et quidem Subneronem.
[6] Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis induuiis, etiam uiro saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et uictus est Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu perlucido tegendo nudauit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius uentilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant.
[7] Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatum decet. Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt,
[8] Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie figere et digito destinare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis Menandrico fluxu delicatam uestem humi protrahat, audiat penes se quod et comicus: Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimuero iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui passiuitas offert? Libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: uespillo, leno, lanista tecum uestiuntur.
[9] Conuerte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Seuerus grauiter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique, Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eierauere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen uel sublimis, iam matronas uidebis.
[10] Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et immundiorem loco ceruicem monilibus consolatur et armillas, quas ex uirorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas uel illos item habitus, qui nouitatis uestitu religionem mentiuntur? Cum ob cultum omnia candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri initiantur; cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et tetrici super caput uelleris in Bellonae montes fugantur; cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat. Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, et
