V.
[1] Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si et a diademate et a sceptro? An aliter mutauit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praeuertit? Nulla in melius transgressi sinit signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam, ad simplicem captatelam eius, nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat in tilias totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo, tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et, si quid exorbitauit, reformato, partem quidem de laeuo promittat, ambitum uero eius, ex quo sinius nascitur, iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum alio pari tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina uestiat.
[2] Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias, indutumne an onustum? habere uestem an baiulare? Si negabis, domum consequar; uidebo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, uerum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo uincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos!
[3] At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mora nusquam uestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id uno circumiectu licet, et quidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum uolens exponit uel includit, ceteroquin humero adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, uacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe uiriles magis quam in calceis.
[4] Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam uero et de negotio prouocat. Ego, iniquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo; nihil officio aduigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria obseruo; canales non odoro, cancellos non adoro; subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non elatro; non iudico, non milito, non regno: secessi de populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare, quam in promptu. Sed ignauam infamabis: scilicet patriae et imperio reique uiuendum est. Erat olim ista sententia: nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas uentum est, sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae uoluptatis nomine consecrauere.
[5] Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine uel ara medicinas moribus dicere, quae facilius publicis rebus et ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines conferent quam tuae operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rem publicam quam loricae. Atquin nullis uitiis adulor, nullis ueternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus nummum orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numerat ---- hem, quantis facultatibus aestimauere ligneas maculas! ----, item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parua sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem seruus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis necessariam, cui si officina exstructa est, debuit et triclinium.
[6] Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, qua Vedius Pollio seruos muraenis inuadendos obiectabat. Noua scilicet saeuitiae delectatio terrenae bestiae exedentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in uisceribus earum aliquid de seruorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pauum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora uitiauit et coactis alimentis in adulterinum prouexit saporem; qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit; qua Aesopus histrio ex auibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscauit; qua filius eius, post tale pulpamentum, potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque, uel ipso nomine pretiosa, dehausit, credo ne mendicius patre coenasset.
[7] Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et uinolentiae Antonii. Et memento istos interim ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias ciuitatis quis eliciet et exuaporabit, ni sermo palliatus?
