9
[1] sed et hoc exceptio personarum est quod solus ille Nus ex omnibus immensi Patris fruitur notione guadens et exultans, illis utique maerentibus. plane Nus et quantum in ipso fuit et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis Pater. sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit, etsi de Patris nutu aiunt factum volentis omnes in desiderium sui accendi. [2] itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi Patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis duodecim Aeonibus quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon — viderit soloecismus,Sophia nomen est — incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare. [3] sed enim sub praetexto dilectionis in Patrem aemulatio superabat in Nun solum de Patre gaudentem. ut vero impossibilia contendens Sophia frustra erat et vincitur difficultate et extenditur affectione; modico abfuit prae vi dulcendinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi. nec alias quam pereundo cessasset nisi bono fato in Horon incursasset (quaedam et huic vis est: fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant et Lytrotem et Carpisten. [4] ita Sophia periculo exempta et tarde persuasa de inclinata investigatione Patris, conquievit et totam Enthymesin (animationem) cum passione quae insuper accederat exposuit.
