• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

11

[1] igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sophiam coniugi reducem ille iterum Monogenes ille Nus, otiosus plane de Patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem duorum masculorum — [2] aut femina erit Spiritus Sanctus et vulneratur a femina masculus. munus enim his datur unum: procurare concinnationem Aeonum et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas naturam coniugiorum — vides quam rem plane — et Innati coniectationem et idoneos efficere generandi in se agnitionem Patris, quod capere eum non sit neque comprehendere non visu denique non auditu compotiri eius nisi per Monogenem. [3] et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse — ne nos et illud! magis denotabo doctrinae perversitatem quod docebantur incomprehensibile quidem Patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur expedire deum non apprebendi siquidem inapprehensibile eius perpetuitatis est causa. (4) apprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. [4] filium autem constituunt apprehensibile patris; quomodo tamen apprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosegui nossent et veram inducerentur quietem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy