• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

12

[1] itaque omnes et forma et scientia peraequantur facti omnes quod unusquisque; nemo aliud quia alteri omnes. refunduntur in Nun omnes in Homines, in Theletos, aeque feminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset si hodie maiorem cognovisset. [2] exinde refecti sunt et constabiliti sunt et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis Patrem concinunt. diffundebatur et ipse laetitia et utique bene cantantibus filiis, nepotibus. quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato. quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? videmus cotidie nauticorum lascivias gaudiorum. [3] itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones; unum iam omnes etiam forma nedum sententia, convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spirito Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. vane, opinor; si enim unum erant omnes ex supra dicta peraequatione, vacabat symbolae ratio quae ferme ex varietatis gratia constat. [4] unum omnes bonum conferebant quod omnes erant; de modo forsitan fuerit ratio aut de forma ipsius iam peraequationis. igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam Patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt Iesum. eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis et Omnia iam ut ex omnium defloratione constructum: Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. [5] quam proprius fuit de aliquibus Osciae scurris Pancapipannirapiam vocari a tam otiosis auctoribus nominum. ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornasset, satellites ei angelos proferunt par genus; si inter se, potest fiere, si vero Soteri consubstantivos — ambigue enim positura inveni — quae erit eminentia eius inter satellites coaequales?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy