• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

19

[1] sed nec nominum proprietas competit proprietati operum de quibus nomina cum deberet illa haec omnia vocitari a qua res agebantur — nisi quod iam nec ab illa! cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam licet et invisibilem Demiurgo. eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret. Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas experimerent. [2] cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum: feminam Achamoth imaginem Patris, et ignarum matris Demiurgum — multo magis Patris — imaginem Nu non ignorantis Patrem, et angelos famulos simulacra dominorum? hoc est mulum de asino pingere et Ptolomaeum describere de Valentino.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy