20
[1] igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplici substantiae illius detrusae, animalium et materialium. ex incorporalibus corpora aedificat gravia levia sublimantia et vergentia caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit; [2] unde et Sabbatum dictum est ab hebdomade sedis suae et Ogdoada mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos autem νοερους deputant et interdum angelos eos faciunt sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. [3] satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. plane mater sciebat; quidni suggerebat quae et effectum suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ipsa noluit esse nota, postea quaeram.
