21
[1] interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem et (quod magis rideas) etiam Spiritum Sanctum quasi marem Terram. ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam-ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat com pos — de animalis scilicet census invalitudine spiritalia accedere — ut se solum ratus contionaretur “ego deus et absque me non est.” [2] certe tamen non fuisse se retro sciebat. ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. quomodo ergo solus sibi videbatur etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitore?
