25
[1] inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium quoddam seminis spiritalis sicut et ipsa; Achamoth in filio Demiurgo sequestraverat ne hoc quidem gnaro. (accipe industriam clandestinae providentiae huius.) [2] ad hoc enim et deposuerat et occultaverat ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem animae derivaretur in choicum atque ita feturatum in corpore materiali velut in utero et adultum illic idoneum inveniretur suscipiendo quandoque sermoni perfecto. [3] itaque cum Demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus et pariter corpori inductus quia non magis semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum et Hominis, censum proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a Demiurgo, choicum substantis αρχης, carnem materia. habes novum id est quadruplum Geryontem.
