• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

26

[1] sic et exitum singulis dividunt: materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero quem et dextrum appellant dubitatum eventum utpote inter materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum adnuerit. ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem ut erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. [2] indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum. in hoc et paraturam mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis. alia adhuc compositione monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse quarum summam saluti esset redacturus: ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero quem mox a Demiurgo induit Christum, ceterum corporalem ex animali substantia sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam administrationis causa interim tulisse quo congressui et conspectui et contactui et defunctui ingratis subiaceret. materiale autem nihil in illo fuisse utpote salutis alienum — quasi aliis fuerit necessarius quam egentibus salutem. et totum hoc ut carnis nostrae habitum alienando a Christo a spe etiam salutis excipiant.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy