27
[1] nunc reddo de Christo in quem tanta licentia Iesum inserunt quidem quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti et Hominum et deorum suorum: esse etiam Demiurgo suum Christum filium naturalem denique animalem, prolatum ab ipso, promulgatum prophetis, in praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatoria potius quam generatorio more processerit per ipsam non ex ipsa, non matrem eam sed viam passus. [2] super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae. fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum ne marceresceret scilicet reliqua farsura. nam in figuram principalis tetradis quattuor eum substantiis stipant: spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa Sotericiana, id est columbina. et Soter quidem permansit in Christo impassibilis inlaesibilis inapprehensibilis. denique cum ad prehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati; [3] proinde nec matris semen admisit iniurias aeque insubditivum et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. patitur vero animalis et carneus Christus in delineationem superioris Christi qui Achamoth formando substantivali non agnitionali forma Cruci, ed est Horo, fuerat innixus. ita omnia in imagines surgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.
