• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

31

[1] superest de consummatione et dispensatione mercedis: ubi Achamoth totani massam seminis sui presserit dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in consparsione salutari absconderit donec totum confrequentetur, tunc consummatio urgebit. igitur imprimis ipsa Achamoth de regione medietatis de tabulato secundo in summum transferetur restituta Pleromati. statim excinit compacticius ille Soter — Sponsus scilicet; ambo coniugium novum fient — hic erit in scripturis sponsus et sponsalis Pleroma. [2] credas enim ubi de loco in locum transmigratur leges quoque Iulias intervenire. sicut et scaenem et Demiurgus tunc de hebdomade caelesti in superiora mutabit in vacuum iam caenaculum matris sciens iam nec videns illam. nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Adversus Valentinianos
Übersetzungen dieses Werks
Against the Valentinians vergleichen
Contre les Valentiniens vergleichen
Gegen die Valentinianer. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung