• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

32

[1] humana vero gens in hoc exitus ibit: choicae et materialis notae totum in interitum quia omnis caro foenum. et anima mortalis apud illos nisi quae salutem fide invenerit. iustorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula transmittentur — agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro deputaci qua census animalis. nihil in Pleromacis palatium admittitur nisi spiritale examen Valentini. [2] illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores; despoliare est autem deponere animas quibus induti videbantur, easque Demiurgo suo reddent quas ab eo averterant. ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita invisibiliter in Pleroma recipiuntur. furtim si ita est. [3] quid deinde? angelis distribuentur satellitibus Soteris. in filios putas? non. sed in adparatores? ni istud quidem. sed in imagines? utinam vel hoc. in quid ergo si non pudet dicere? in sponsas! tunc illi sabinas raptas inter se de matrimoniis ludent. haec erat spiritalium merces, hoc praemium credendi. [4] fabulae tales utiles ut Marcus aut Gaius in hac carne barbatus et in hac anima severus maritus pater avus proavus — certe quod sufficit masculus — in nyphone Pleromatis ab angelo . . . tacendo iam dixi; et forsitan parias aliquem novissimum Aeonem. his nuptiis recte deducendis pro face et flammeo tunc credo ille ignis arcanus erumpet et universam substantiam depopulatus ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur et nulla iam fabula. [5] sed ne ego temerarius qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. verendum mihi est ne Achamoth quae se nec filio agnitam voluit insaniet, ne Theletus irascatur, ne Fortunata acerbetur. et tamen homo sum Demiurgi; illuc habeo devertere ubi post excessum omnino non obnubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis non angelus non angela; nemo mihi quicquam faciet quem nec tunc masculum inveniet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy