33
[1] producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter atque aliter commendata ab emendatioribus Ptolomaei. exstiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. [2] una enim sans non erat Cogitatio qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum secundum coniugium Monogenem et Veritatem, ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem Voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut quae effectum praestat Cogitationi, viritatis obtinet censum.
