35
[1] sunt qui nec principatum Bytho defendunt sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes ex tetrade quidem et ipsum sed et aliis nominibus derivatam. primo enim constituunt Proarchen, secondo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. [2] ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secondo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et ottavo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam perverse proferuntur?
