• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

36

[1] quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structam, sed mappa quod aiunt missa semel octoiugum istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt: [2] cum (inquiunt) cogitavit proferre, hoc Pater dictus est; cum protulit quia vero protulit, hic Veritas appellata est. cum semetipsum voluit probare, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitavit cum protulit, tane Ecclesia nuncupata est. sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius; et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium omnino pusillum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy