3
[1] abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in casca detrudat, per amfractus seriem suam evolvat; tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia; nostrae columbae etiam domus simplex in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem Christi figuram. [2] Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi, quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solum minus notum quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. [3] alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur nonne tale aliquid recordabitur se in infamia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis. [4] sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus felicitates infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit? [5] merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt sed nec omnes quos edocent, perdocent. utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armavimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum primamque hanc victoriam auspicamur quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est.
