XVI.
[1] Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali uidelicet auctore. Quid enim non rationale, quod deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie afflatu suo emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleuerit et coadoleuerit in anima ad instar iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. [2] Ceterum cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius, si nos etiam inrationale naturae adscribimus, quam a deo anima nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale, quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti, inrationale autem omne delictum; igitur a diabolo inrationale, a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum. Proinde delicti diuersitas horum ex distantia auctorum. [3] Proinde cum Plato soli deo segregans rationale duo genera subdiuidit ex inrationali, indignatiuum, quod appellant θυμικόν, et concupiscentiuum, quod uocant ἐπιθυμητικόν, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud uero cum muscis, rationale porro cum deo, uideo et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur. [4] Ecce enim tota haec trinitas et in domino: et rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis uias sternit, et indignatiuum, quo inuehitur in scribas et Pharisaeos, et concupiscentiuum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit. [5] Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignatiuum et concupiscentiuum, quae certi sumus in domino rationaliter decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur et bono concupiscet salutem. [6] Dat et apostolus nobis concupiscentiam: si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens rationalem concupiscentiam ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et ipse suscepit? Vtinam et praecidantur, inquit, qui uos subuertunt. Rationalis et indignatio quae ex affectu disciplinae est. [7] At cum dicit: fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignatiuum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: non potestis duobus dominis seruire, pater et ipse cognominatus: uos ex diabolo patre estis, ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis auenarum superseminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.