XXXIII.
[1] Etiam cum iudicii nomine uindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro uita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae quaeque in occisoriis et subigendae quaeque in famulatoriis et fatigandae in operariis et foedandae in immundis, perinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis, et hic dicam: si demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur. [2] Euacuabitur ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem sensus meritorum, si status uerterit animarum. Vertit autem status animarum, si non eaedem perseuerauerint. Aeque si perseuerauerint in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius nouit, dicens animam digressam a corpore non refundi in animam uniuersi, sed manere determinatam, uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in corpore gesserit, uolo iudicii utique diuini iustitiam grauitatem maiestatem dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, seuerior in ulciscendo et liberalior in largiendo. [3] Quid putas futuram animam homicidae? Aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur, quia et ipsa iugulauerit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliauerit, perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis fecerit eos quos in siluis et auiis trucidauerit. [4] Si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solacii quam supplicii relatura est, quod funus inter cocos pretiosissimos inuenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis Sullanis effertur, quod exsequias conuiuium patitur, quod a coaequalibus deuoratur potius quam a miluis et lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa resurrexisse uideatur, exsultans aduersus humana iudicia, si ea experta est? [5] Namque illa sicarium uariis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem uiuentem, immo facile nec morientem curata mora finis ad plenitudinem poenae. Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque euaserit ferrum, nihilominus iugulo utroque confossis costisque transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet. Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inueniant; certe nec ossibus parcitur nec cineribus indulgetur nuditate plectendis. [6] Tanta est apud homines homicidii uindicta quanta ipsa quae uindicatur natura. Quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine saeuiendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula et uiuicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclen sententiam pati? [7] Nam et qui laboribus atque seruitiis puniendi in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur! Perinde qui integre morati commendauerint iudici uitam, quaero praemia, sed potius inuenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui. [8] Pauum se meminit Homerus Ennio somniante; sed poetis nec uigilantibus credam. Et si pulcherrimus pauus et quo uelit colore cultissimus, sed tacent pennae, sed displicet uox, et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pauum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae. [9] Age nunc, ut poetae in pauos uel in cycnos transeant, si uel cycnis decora uox est, quod animal indues uiro iusto Aeaco? Quam bestiam integrae feminae Didoni? Quam uolucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? Omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, diminoratur illic ille cui ob merita uitae imagines, statuae et tituli, honores publici, priuilegia rependuntur, cui curia, cui populus suffragiis immolat. [10] O iudicia diuina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam saeculi citius euadant, isti, ut tardius eam capiant! Bene philosophi docetis, utiliter suadetis leuiora post mortem supplicia uel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, grauius debet credi in dispunctione uitae quam in administratione, quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem extremius quam quod diuinius. [11] Deus itaque iudicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii nec in bestias, sed in sua corpora reuertentibus animabus, et hoc semel et in eum diem quem solus pater nouit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur, semper diem obseruans, dum semper ignorat, cotidie timens, quod cotidie sperat.