XXXV. AD CARPOCRATIS OPINIONEM.
[1] Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit: inde etiam Carpocrates utitur, pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam diuinae et humanae disciplinae euersionem constituendam recorporari animas asseuerauerit; nulli enim uitam istam rato fieri, nisi uniuersis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque uitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat (scilicet facinora tributa sunt uitae!), ceterum totiens animam reuocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsoluat nouissimum quadrantem detrusa identidem in carcerem corporis. [2] Huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem et primo quidem simpliciter intellegendam. Nam et ethnicus homo aduersarius noster est, incedens in eadem uia uitae communis. Ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conuersari non liceret. Huic ergo boni animi praestes iubet (diligite enim inimicos uestros, inquit, et orate pro maledicentibus uos), ne aliquo commercio negotiorum iniuria prouocatus abstrahat te ad suum iudicem, et ad custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. [3] Tum si in diabolum transfertur aduersarii mentio ex obseruatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei conuentione; pactus es enim renuntiasse ipsi et pompae et angelis eius. Conuenit inter uos de isto. Haec erit amicitia obseruatione sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et iudex te tradat angelo exsecutionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? Quid his interpretationibus uerius? [4] Ceterum ad Carpocraten: si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et aduersarius eius intellegendus? Credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae uitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est, ex pessimis praeceptis doctrinam ueritatis agnosci. [5] Spero huiusmodi haereticos Heliae quoque inuadere exemplum, tamquam in Iohanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, et alibi: et si uultis audire, hic est Helias, qui uenturus est. Numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Iohannem: tu es Helias? et non ex praedicatione diuina: et ecce mittam uobis Helian Thesbiten? [6] Sed enim metempsychosis illorum reuocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae, (6) Helias autem non ex decessione uitae, sed ex translatione uenturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio uitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Johannes? Habes angeli uocem: et ipse, inquit, praecedet coram populo in uirtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in carne. Hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis, spiritus uero et uirtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alteram possunt ex dei uoluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu.
