• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De anima De Anima

XXXIX.

[1] Quae omnia natiuitus animae conlata idem, qui in primordio inuidit, nunc quoque obumbrat atque deprauat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. [NVLLAM FERE ANIMAM SINE DAEMONIO ESSE.] Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam ab ipsa etiam ianua natiuitatis animas aucupabundus, uel qua inuitatus tota illa puerperii superstitione? [2] Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadem Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda aduocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. [3] Quis non exinde aut totum filii caput reatui uouet aut aliquem excipit crinem aut totum nouacula prosecat aut sacrificio obligat aut sacro obsignat, pro gentica, pro auita, pro publica aut priuata deuotione? Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus inuenit; sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme natiuitas munda est, utique ethnicorum. [4] Hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogatiua quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi uolens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis: nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non inibit in regnum dei, id est, non erit sanctus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Anima
Translations of this Work
A Treatise on the Soul Compare
De l'âme Compare
Über die Seele. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy