XLV. DE SOMNIIS.
[1] Tenemur hic de somniis quoque Christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni et non modicis iactationibus animae, quam ediximus negotiosam et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod diuinitatis et immortalitatis est ratio. Igitur cum quies corporibus euenit, quorum solacium proprium est, uacans illa a solacio alieno non quiescit et, si caret opera membrorum corporalium, suis utitur. [2] Concipe gladiatorem sine armis uel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum: pugnatur, certatur, sed uacua iactatio est. Nihilominus tamen fieri uidentur quae fieri tamen non uidentur; actu enim fiunt, effectu uero non fiunt. [3] Hanc uim ecstasin dicimus, excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: et misit deus ecstasin in Adam et dormiit. Somnus enim corpori prouenit in quietem, ecstasis animae accessit aduersus quietem, et inde iam forma somnum ecstasi miscens et natura de forma. [4] Denique et oblectamur et contristamur et conterremur in somniis, quam affecte et anxie, passibiliter, cum in nullo permoueremur, a uacuis scilicet imaginibus, si compotes somniaremus. Denique et bona facta gratuita sunt in somnis et delicta secura; non magis enim ob stupri uisionem damnabimur quam ob martyrii coronabimur. [5] Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet? Hoc erit proprietas amentiae huius, quia non fit ex corruptela bonae ualetudinis, sed ex ratione naturae; nec enim exterminat, sed auocat mentem. Aliud est concutere, aliud mouere, aliud euertere, aliud agitare. [6] Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est; quod sanitas mentis salua memoria stupet, amentiae genus est. Ideoque non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando, sumus. Sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen extinguitur, nisi quod et ipsum potest uideri uacare tunc, ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.
