LIII. DE ANIMARVM EXCESSV.
[1] Sed quo deinde anima nuda et explosa deuertit, sine dubio prosequemur ex ordine; prius tamen quod est loci huius explebimus, ne, quia uarios exitus mortis ediximus, expectet quis a nobis rationes singulorum medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium letalium rerum siue causarum et ipsarum corporalium condicionum. [2] Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de eiuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur; habitum enim sustinens defectionis abducitur, dum absumi uidetur, et coniecturam praestat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum aut regionum aut uiarum uitalium euersio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis; regionum, ut cordis, ut iecoris; uiarum, ut uenarum, ut arteriarum. [3] Dum igitur haec ex propria quaque iniuriae causa uastantur in corpore ad usque ultimam euersionem et rescissionem uitalium, id est naturalium, finium situum officiorum, necessario et anima dilabentibus paulatim instrumentis et domiciliis et spatiis suis paulatim et ipsa migrare compulsa deducitur in deminutionis effigiem, non alio modo quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum uires equorum defatigatio denegauit, quantum de dispostione destituti hominis, non de passionis ueritate. Perinde auriga corporis, spiritus animalis, deficiens uectaculi nomine, non suo deficit, opere decedens, non uigore, actu elanguens, non statu, constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. [4] Sic et rapida quaeque mors, ut ceruicum messis, semel ac tantam ianuam pandens, ut ruinae uis semel omnia uitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat nec discessum eius in momenta discruciat, at ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur, et dum extrahitur, postremitatem suam partem uideri facit. Non omnis autem pars statim et abscisa est, quia postera est, nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis et mediocritas trahitur a summa et reliquiae uniuersitati cohaerentes expectantur ab illa, non derelinquuntur. Atque ita ausim dicere: totius ultimum totum est, quia, licet minus atque posterius sit, ipsius est. [5] Hinc denique euenit saepe animam in ipso diuortio potentius agitari sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex maiore suggestu iam in libero constituta per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore enuntiat quae uidet, quae audit, quae incipit nosse. Si enim corpus istud Platonica sententia carcer, ceterum apostolica dei templum, cum in Christo est, sed interim animam consepto suo obstruit et obscurat et concretione carnis infaecat, unde illi, uelut per corneum specular, obsoletior lux rerum est. [6] Procul dubio cum ui mortis exprimitur de concretione carnis et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum ad meram et puram et suam lucem, statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit et in diuinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somnio emergens ab imaginibus ad ueritates. Tunc et enuntiat et uidet, tunc exultat aut trepidat, prout paraturam deuorsorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, euocatoris animarum, Mercurii poetarum.